Hľadaný výraz: Mt 20,17-19; Mk 10,32-34; Lk 18,31-34, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
17 Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via: 18 “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte 19 et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.

32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: 33 “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus 34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.

31 Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; 33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.

1

mail   print   facebook   twitter